Aeneid Book VI: A New Verse Translation

Aeneid Book VI: A New Verse Translation

by Seamus Heaney

NOOK Book(eBook)

$9.99
View All Available Formats & Editions

Available on Compatible NOOK Devices and the free NOOK Apps.
WANT A NOOK?  Explore Now

Overview

A masterpiece from one of the greatest poets of the century

In a momentous publication, Seamus Heaney's translation of Book VI of the Aeneid, Virgil's epic poem composed sometime between 29 and 19 BC, follows the hero, Aeneas, on his descent into the underworld. In Stepping Stones, a book of interviews conducted by Dennis O'Driscoll, Heaney acknowledged the significance of the poem to his writing, noting that "there's one Virgilian journey that has indeed been a constant presence, and that is Aeneas's venture into the underworld. The motifs in Book VI have been in my head for years--the golden bough, Charon's barge, the quest to meet the shade of the father."

In this new translation, Heaney employs the same deft handling of the original combined with the immediacy of language and sophisticated poetic voice as was on show in his translation of Beowulf, a reimagining which, in the words of James Wood, "created something imperishable and great that is stainless--stainless, because its force as poetry makes it untouchable by the claw of literalism: it lives singly, as an English language poem."

Product Details

ISBN-13: 9780374715359
Publisher: Farrar, Straus and Giroux
Publication date: 05/03/2016
Sold by: Macmillan
Format: NOOK Book
Pages: 112
File size: 236 KB

About the Author

Seamus Heaney (1939-2013) received the Nobel Prize in Literature in 1995. His poems, plays, translations, and essays include Opened Ground, Electric Light, Beowulf, The Spirit Level, District and Circle, and Finders Keepers. Robert Lowell praised Heaney as the "most important Irish poet since Yeats."

Read an Excerpt

Aeneid Book VI

A New Verse Translation


By Seamus Heaney

Farrar, Straus and Giroux

Copyright © 2016 The Estate of Seamus Heaney
All rights reserved.
ISBN: 978-0-374-71535-9



CHAPTER 1

AENEID BOOK VI

    Sic fatur lacrimans classique immittit habenas,
    et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris.
    obvertunt pelago proras, tum dente tenaci
    ancora fundabat navis, et litora curvae
    praetexunt puppes. iuvenum manus emicat ardens
    litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae
    abstrusa in venis silicis, pars densa ferarum
    tecta rapit silvas, inventaque flumina monstrat.
    at pius Aeneas arces, quibus altus Apollo
    praesidet, horrendaeque procul secreta Sibyllae,
    antrum immane, petit, magnam cui mentem animumque
    Delius inspirat vates aperitque futura.
    iam subeunt Triviae lucos atque aurea tecta.
        Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna,
    praepetibus pinnis ausus se credere caelo,
    insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos
    Chalcidicaque levis tandem super adstitit arce.
    redditus his primum terris tibi, Phoebe, sacravit
    remigium alarum posuitque immania templa.
    in foribus letum Androgeo; tum pendere poenas
    Cecropidae iussi, miserum! septena quotannis
    corpora natorum; stat ductis sortibus urna.
    contra elata mari respondet Cnosia tellus:
    hic crudelis amor tauri suppostaque furto
    Pasiphae mixtumque genus prolesque biformis
    Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandae;
    hic labor ille domus et inextricabilis error;
    magnum reginae sed enim miseratus amorem
    Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resolvit,
    caeca regens filo vestigia. tu quoque magnam
    partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes;
    bis conatus erat casus effingere in auro,
    bis patriae cecidere manus. quin protinus omnia
    perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates
    adforet atque una Phoebi Triviaeque sacerdos,
    Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
    "non hoc ista sibi tempus spectacula poscit:
    nunc grege de intacto septem mactare iuvencos
    praestiterit, totidem lectas de more bidentis."
    talibus adfata Aenean (nec sacra morantur
    iussa viri) Teucros vocat alta in templa sacerdos.
        Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,
    quo lati ducunt aditus centum, ostia centum,
    unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae.
    ventum erat ad limen, cum virgo, "poscere fata
    tempus" ait: "deus, ecce, deus!" cui talia fanti
    ante fores subito non vultus, non color unus,
    non comptae mansere comae, sed pectus anhelum,
    et rabie fera corda tument, maiorque videri
    nec mortale sonans, adflata est numine quando
    iam propiore dei. "cessas in vota precesque,
    Tros," ait, "Aenea? cessas? neque enim ante dehiscent
    attonitae magna ora domus." et talia fata
    conticuit. gelidus Teucris per dura cucurrit
    ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:
    "Phoebe, gravis Troiae semper miserate labores,
    Dardana qui Paridis derexti tela manusque
    corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras
    tot maria intravi duce te penitusque repostas
    Massylum gentes praetentaque Syrtibus arva;
    iam tandem Italiae fugientis prendimus oras;
    hac Troiana tenus fuerit fortuna secuta.
    vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti,
    dique deaeque omnes, quibus obstitit Ilium et ingens
    gloria Dardaniae. tuque, o sanctissima vates,
    praescia venturi, da (non indebita posco
    regna meis fatis) Latio considere Teucros
    errantisque deos agitataque numina Troiae.
    tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum
    instituam festosque dies de nomine Phoebi.
    te quoque magna manent regnis penetralia nostris.
    hic ego namque tuas sortes arcanaque fata
    dicta meae genti ponam, lectosque sacrabo,
    alma, viros. foliis tantum ne carmina manda,
    ne turbata volent rapidis ludibria ventis;
    ipsa canas oro." finem dedit ore loquendi.
        At Phoebi nondum patiens, immanis in antro
    bacchatur vates, magnum si pectore possit
    excussisse deum; tanto magis ille fatigat
    os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.
    ostia iamque domus patuere ingentia centum
    sponte sua vatisque ferunt responsa per auras:
    "o tandem magnis pelagi defuncte periclis
    (sed terrae graviora manent), in regna Lavini
    Dardanidae venient (mitte hanc de pectore curam);
    sed non et venisse volent. bella, horrida bella
    et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.
    non Simois tibi nec Xanthus nec Dorica castra
    defuerint; alius Latio iam partus Achilles,
    natus et ipse dea; nec Teucris addita Iuno
    usquam aberit, cum tu supplex in rebus egenis
    quas gentes Italum aut quas non oraveris urbes!
    causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris
    externique iterum thalami ...
    tu ne cede malis, sed contra audentior ito,
    qua tua te Fortuna sinet. via prima salutis,
    quod minime reris, Graia pandetur ab urbe."
        Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla
    horrendas canit ambages antroque remugit,
    obscuris vera involvens; ea frena furenti
    concutit et stimulos sub pectore vertit Apollo.
    ut primum cessit furor et rabida ora quierunt,
    incipit Aeneas heros: "non ulla laborum,
    o virgo, nova mi facies inopinave surgit;
    omnia praecepi atque animo mecum ante peregi.
    unum oro: quando hic inferni ianua regis
    dicitur et tenebrosa palus Acheronte refuso,
    ire ad conspectum cari genitoris et ora
    contingat; doceas iter et sacra ostia pandas.
    illum ego per flammas et mille sequentia tela
    eripui his umeris medioque ex hoste recepi;
    ille meum comitatus iter maria omnia mecum
    atque omnis pelagique minas caelique ferebat,
    invalidus, vires ultra sortemque senectae.
    quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem,
    idem orans mandata dabat. gnatique patrisque,
    alma, precor, miserere; potes namque omnia, nec te
    nequiquam lucis Hecate praefecit Avernis.
    si potuit Manis accersere coniugis Orpheus
    Threicia fretus cithara fidibusque canoris;
    si fratrem Pollux alterna morte redemit
    itque reditque viam totiens — quid Thesea, magnum
    quid memorem Alciden? — et mi genus ab Iove summo."
        Talibus orabat dictis arasque tenebat,
    cum sic orsa loqui vates: "sate sanguine divum,
    Tros Anchisiade, facilis descensus Averno:
    noctes atque dies patet atri ianua Ditis;
    sed revocare gradum superasque evadere ad auras,
    hoc opus, hic labor est. pauci, quos aequus amavit
    Iuppiter aut ardens evexit ad aethera virtus,
    dis geniti potuere. tenent media omnia silvae,
    Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
    quod si tantus amor menti, si tanta cupido est
    bis Stygios innare lacus, bis nigra videre
    Tartara, et insano iuvat indulgere labori,
    accipe quae peragenda prius. latet arbore opaca
    aureus et foliis et lento vimine ramus,
    Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis
    lucus et obscuris claudunt convallibus umbrae.
    sed non ante datur telluris operta subire,
    auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.
    hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
    instituit; primo avulso non deficit alter
    aureus, et simili frondescit virga metallo.
    ergo alte vestiga oculis et rite repertum
    carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur,
    si te fata vocant; aliter non viribus ullis
    vincere nec duro poteris convellere ferro.
    praeterea iacet exanimum tibi corpus amici
    (heu! nescis) totamque incestat funere classem,
    dum consulta petis nostroque in limine pendes.
    sedibus hunc refer ante suis et conde sepulcro.
    duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto.
    sic demum lucos Stygis et regna invia vivis
    aspicies." dixit pressoque obmutuit ore.
        Aeneas maesto defixus lumina vultu
    ingreditur, linquens antrum, caecosque volutat
    eventus animo secum. cui fidus Achates
    it comes et paribus curis vestigia figit.
    multa inter sese vario sermone serebant,
    quem socium exanimem vates, quod corpus humandum
    diceret. atque illi Misenum in litore sicco,
    ut venere, vident indigna morte peremptum,
    Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter
    aere ciere viros Martemque accendere cantu.
    Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum
    et lituo pugnas insignis obibat et hasta.
    postquam illum vita victor spoliavit Achilles,
    Dardanio Aeneae sese fortissimus heros
    addiderat socium, non inferiora secutus.
    sed tum, forte cava dum personat aequora concha,
    demens, et cantu vocat in certamina divos,
    aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,
    inter saxa virum spumosa immerserat unda.
    ergo omnes magno circum clamore fremebant,
    praecipue pius Aeneas. tum iussa Sibyllae,
    haud mora, festinant flentes aramque sepulcri
    congerere arboribus caeloque educere certant.
    itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum;
    procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex
    fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur
    scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos.
        Nec non Aeneas opera inter talia primus
    hortatur socios paribusque accingitur armis.
    atque haec ipse suo tristi cum corde volutat,
    aspectans silvam immensam, et sic forte precatur:
    "si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
    ostendat nemore in tanto! quando omnia vere
    heu nimium de te vates, Misene, locuta est."
    vix ea fatus erat, geminae cum forte columbae
    ipsa sub ora viri caelo venere volantes
    et viridi sedere solo. tum maximus heros
    maternas agnovit aves laetusque precatur:
    "este duces o, si qua via est, cursumque per auras
    derigite in lucos, ubi pinguem dives opacat
    ramus humum. tuque o, dubiis ne defice rebus,
    diva parens." sic effatus vestigia pressit,
    observans, quae signa ferant, quo tendere pergant.
    pascentes illae tantum prodire volando,
    quantum acie possent oculi servare sequentum.
    inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni,
    tollunt se celeres liquidumque per aëra lapsae
    sedibus optatis geminae super arbore sidunt,
    discolor unde auri per ramos aura refulsit.
    quale solet silvis brumali frigore viscum
    fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,
    et croceo fetu teretis circumdare truncos:
    talis erat species auri frondentis opaca
    ilice, sic leni crepitabat brattea vento.
    corripit Aeneas extemplo avidusque refringit
    cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae.
        Nec minus interea Misenum in litore Teucri
    flebant, et cineri ingrato suprema ferebant.
    principio pinguem taedis et robore secto
    ingentem struxere pyram, cui frondibus atris
    intexunt latera, et feralis ante cupressos
    constituunt, decorantque super fulgentibus armis.
    pars calidos latices et aëna undantia flammis
    expediunt, corpusque lavant frigentis et ungunt.
    fit gemitus. tum membra toro defleta reponunt
    purpureasque super vestes, velamina nota,
    coniciunt. pars ingenti subiere feretro,
    triste ministerium, et subiectam more parentum
    aversi tenuere facem. congesta cremantur
    turea dona, dapes, fuso crateres olivo.
    postquam conlapsi cineres et flamma quievit,
    reliquias vino et bibulam lavere favillam,
    ossaque lecta cado texit Corynaeus aëno.
    idem ter socios pura circumtulit unda,
    spargens rore levi et ramo felicis olivae,
    lustravitque viros, dixitque novissima verba.
    at pius Aeneas ingenti mole sepulcrum
    imponit, suaque arma viro remumque tubamque,
    monte sub aërio, qui nunc Misenus ab illo
    dicitur, aeternumque tenet per saecula nomen.
        His actis propere exsequitur praecepta Sibyllae.
    spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu,
    scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,
    quam super haud ullae poterant impune volantes
    tendere iter pinnis: talis sese halitus atris
    faucibus effundens supera ad convexa ferebat
    unde locum Grai dixerunt nomine Aornum.
    quattuor hic primum nigrantis terga iuvencos
    constituit, frontique invergit vina sacerdos,
    et summas carpens media inter cornua saetas
    ignibus imponit sacris, libamina prima,
    voce vocans Hecaten caeloque Ereboque potentem.
    supponunt alii cultros tepidumque cruorem
    succipiunt pateris. ipse atri velleris agnam
    Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori
    ense ferit sterilemque tibi, Proserpina, vaccam.
    tum Stygio regi nocturnas incohat aras
    et solida imponit taurorum viscera flammis,
    pingue super oleum fundens ardentibus extis.
    ecce autem primi sub lumina solis et ortus
    sub pedibus mugire solum et iuga coepta moveri
    silvarum, visaeque canes ululare per umbram
    adventante dea. "procul o, procul este, profani,"
    conclamat vates, "totoque absistite luco;
    tuque invade viam vaginaque eripe ferrum:
    nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo."
    tantum effata furens antro se immisit aperto;
    ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat.
        Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes
    et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late,
    sit mihi fas audita loqui; sit numine vestro
    pandere res alta terra et caligine mersas.


(Continues...)

Excerpted from Aeneid Book VI by Seamus Heaney. Copyright © 2016 The Estate of Seamus Heaney. Excerpted by permission of Farrar, Straus and Giroux.
All rights reserved. No part of this excerpt may be reproduced or reprinted without permission in writing from the publisher.
Excerpts are provided by Dial-A-Book Inc. solely for the personal use of visitors to this web site.

Table of Contents

Contents

Title Page,
Copyright Notice,
Translator's Note,
AENEID BOOK VI,
A Note on the Text,
Also by Seamus Heaney,
A Note About the Author,
Copyright,

Customer Reviews